Incipit Confessio Sancti Patricii, Episcopi.
1. Ego, Patricius peccator, rusticissimus et minimus omnium fielium et contemptibilis sum apud plurimos.
Patrem habui Calpornum diaconum filium quendam Potiti presbyteri qui fuit vico Bannavem Taberniae. Villulam enim prope habuit, ubi ego capturam dedi. Annorum eram tunc fere xvi. Deum verum ignorabam et Hiberione in captivitate adductus sum cum tot millia hominum secundum merita nostra, quia a Deo recessimus et praecepta ejus non custodivimus et sacerdotibus nostris non obedientes fuimus qui nostram salutem admonebant. Et Dominus induxit super nos iram animationis suae et dispersit nos in gentibus multis etiam usque ad ultimum terrae ubi nunc parvitas mea esse videtur inter alienigenas.
2. Et ibi Dominus aperuit sensum incredulitatis meae ut vel sero rememorarem dilicta mea et ut converterer toto corde ad Dominum Deum meum qui respexit humilitatem meam et missertus est adoliscentiae et ignorantiae meae et custodivit me antequam scirem eum et antequam saperem vel distinguerem inter bonum et malum et munivit me et consulatus est me ut pater filium.