Pagina:FR-631136102 MS 149 Vitae sanctorum.pdf/251

Haec pagina nondum emendata est

Incipit vita sancti necterii
Eo tempore quo Dionisius regnum grecorum gubernabat, oriundus partibus constantinopoli[tanis] necterius extitit gentilis. Parentibus secundum seculi nobilitatem pollentibus qui antea ypacius nominabatur, Pater vero eius Eustachius, mater quoque Yberia vocabatur. Cum enim genitor ei in tantam clareret potentiam, ut cuncti satellites assistente regi vocis eius imperio parerent, debitum nature et conditionis soluit, tum rex et omnes principes eius selle invidiae moti surrexerunt contra filium illius nomine Ypacium qui postea christianis necterius est appelatus, crescente vero partibus quiriei robore christanorum mare transmeans romam pervenit, ibique cathecuminus a beato petro factus. Omnia despiciens []rena et desiderant celestia, imitatur illud euvangelicum qui non reliquerit omnibus que possidet, non postest esse meus discipulus, hic etiam vir tutibus studens humilitate sequens pacientia tenens elemosinas faciens, adulteria exorrens castitatem tenens. ita fidelis regi celesti extitit, ut per baptismum toto quod vetus homo gesserat purgatus per quod solvitur omnis creatio spiritu sancto auxiliante. ad[]ta renovatione ab omni contagione peccati in di famulatu permanens immunis extitit. De hiis vero quibus propriis manibus laborabat illud daviticum ad implens labores manuum tuarum manducabis, esurientibus cybum, sicientibus potum, nudis vestimentum, peregrinantibus hospitiu[], fugentius latibulu[], egris visitationem captuus redemptione debilibus subvectionem, cecis ductionem, tristantibus consolatione, cum omni supplicatione absq, molestia sedule ministrabat, dum [] beatus petrus [] scissimum virum necterium in fide christi firmum et stabilem vidisset