Pagina:FR-631136102 MS 149 Vitae sanctorum.pdf/192

Haec pagina nondum emendata est

[...]Sanctissimus iterum Avitus, post aedificationem Tiernensis ecclesiae in urbe Arverna quando ut praediximus anno annuente cathedram pontificalem susceperat, in locum qui ab antiquis Portus vocabatur, in honore S.Dei genitricis et Virginis Mariae ecclesiam eleganter construxit, quam et multis sanctorum reliquiis diligenter adornavit et magnis terrarum honoribus affluenter ditavit. Canonicos etiam illic ad serviendum Domino disposuit, atque praedictam basilicam principalem appellari placuit, vel quia inter caeteras, quae per episcopatum in honore S.Dei genitricis constructae Videbantur