Pagina:FR-631136102 MS 149 Vitae sanctorum.pdf/14

Haec pagina emendata est

in quibus magna copia infirmorum iacebat, misericorditer visitans nullius infirmi deformitatem vel immundiciam abhominans, omnibus infirmis pluries propriis manibus et flexis genibus cibaria ministrabat.

VI.

In abbacia etiam montis regalis Cysterciensis ordinis quantam magnificie fundavit et dotavit ut rei evidencia manifestat, pluries fecisse similia perhibetur. Unde quod est mirabile dictu, cuidam monacho leproso abhominabili et horribili iam effecto utpote naso et oculis dicti morbi corrosione privato, beatus Ludovicus flexis genibus in quodam eius cibum et potum inmittendo in os eius absque aliqua abhominatione humiliter ministravit, abbate qui aderat et qui hoc vix videre poterat ingemiscente et fundente lacrimas. Et licet non omni indigenti sinum misericordie aperiret, tamen divinis obsequiis et saluti animarum vacantibus maiores et frequentiores elemosinas faciebat. Unde magna elemosina quam annuatim dabat conventibus Parisiensibus fratrum, sibi familiaribus dicebat quandoque. O Deus quam bene posita est hec elemosina! tot et tantis fratribus de toto orbe terrarum Parisius confluentibus ut quod divinis scripturis hic hauriunt per totum mundum diffundant ad Dei nonorem et animarum salutem. Ceteras autem elemosinas cotidianas quis sufficeret enarrare? Tu autem.

PRecipua vero devocione sanctas venerabantur reliquias, et Dei cultum et honorem iugiter sanctorum iugiter augmentabat. Parisius