Pagina:FR-631136102 MS 149 Vitae sanctorum.pdf/13

Haec pagina emendata est
Ludovici XI.

ta submergenda protinus credebatur. Tanta igitur concussione excitati et perterriti sacerdotes clerici et alii sanctum regem invenerunt devote orantem coram sacro corpore Ihesu Christi. Et fuit eorum omnium firma fides quod eius meritis et precibus eos omnipotens Deus a predicto mortis periculo liberasset. Tu autem.

Lectio V.

REversus itaque in Franciam; cum ineffabili gaudio ab omnibus est receptus. Et ex tunc fervencius proficiens de virtute in virtutem ad omnimodam vite perfectionem pervenit. Et licet ab infancia secum creverit miseratio: ex tunc tamen evidencius super afflictos et pauperes pia gestebat viscera necessitatibus omnium pro ut commode poterat succurrendo. Tunc enim cepit fundare hospitales domos pauperum religiosorum edificare monasteria et in diversis mundi partibus plus aliis indigentibus multas annuatim pecunias erogavit. Multos enim conventus ordinis fratrum predicatorum et minorum fundavit ex toto. Et quam plurimis aliis pauperibus religiosis claustra dormitoria, ecclesias loca et edificia oportuna et largas elemosinas erogavit. Cecis benignis filiabus Dei fere in omni civitate et castro regni, cum certis elemosinis de locis et domibus sibi competentibus providit.[Nota marginalis:Tu autem.] Plura etiam monasteria diversorum ordinum ab ipso fundata ex toto, magnis dotavit redditibus, in quibus iure humilitatis et caritatis officia pluries exercuit propriis manibus serviendo infirmis humiliter et devote. Unde quando veniebat Parisius aut ad alias civitates, hospitales domos