Pagina:FR-631136102 MS 149 Vitae sanctorum.pdf/12

Haec pagina emendata est

sublatis de medio ut pie creditur ad superna, de tringinta duobus millibus bellatorum ad senarium est deductus. Volensque pater misericordiarum dominus in sancto suo se mirabilem ostendere, pugilem fidei dominum regem tradidit impiorum manibus, ut mirabilior appareret. Et cum pius rex per navim propinquam evadere potuisset, spontanee tamen se reddidit ut occasione sui suum populum liberaret.[Nota marginalis:Tu autem.] Quis enim ‹non› recognoscat miraculum gentem ferocissimam tam faciliter parcere tanto regi et gentem cupidissimam regem ditissimum dimittere liberum pro vulto minori redempcione quam habere potuissent. Pro cuius solutione complenda tenere carcerem preelegit pro aliis liberandis. Eductus itaque velud Ioseph de carcere Egiptiaco non ut fugiens vel timidus reversus ad propria sed per quinque annos continue remansit in Siria multos Sarracenos ad fidem convertens et captivos dedimens Christianos ac circumdans muris fortissimis plures civitates et castra. Tunc enim circa Sydonem multa invenit Christianorum corpora occisorum iam fetida; et quamplura a bestiis lacerata hoc propriis manibus cum aliquorum de suis adiutorio qui vix illorum fetorem sustinere poterant recollegit et tradidit ecclesiastice sepulture humiliter et devote. Postmodum vero audita morte regine matris sue baronum suorum consilio redire in Franciam acquievit. Et dum esset in mari tercia nocte prope diluculum ad rupem seu terre lingulam navis deferens regem bina inpulsione tam fortiter est collisa, quod a nautis et aliis frac-