Pagina:FR-631136102 MS 149 Vitae sanctorum.pdf/11

Haec pagina emendata est
Ludovici X.

osculari, similiter et manus; cuilibet certam summam peccunie tribuendo. Pluries etiam centum viginti pauperibus qui in curia sua omni die reficiebantur habunde et in vigiliis sollempnibus, ac quibusdam certis diebus per annum ducentis pauperibus antequam ipse comederet manu propria fercula ministravit. Semper enim in prandio et cena prope se tres senes pauperes recumbentes habebat: quibus de cibis sibi appositis caritative mittebat.[Nota marginalis:Tu autem.] Et quando scutelas et cibos quos Christi pauperes manibus contrectaverant precipue offas quas libenter comedebat ut iterum inde gustaret ante se re asportari precepit, Christum pauperem in suis pauperibus venerando de quorum reliquis sic comerere non horrebat. Squarleto etiam seu brumeto, aut viridi, vel alia veste pomposa uti nolebat nec pellibus variis aut nimium sumptuosis maxime postquam de partibus transmarinis rediit prima vice. Tum autem.

Lectio IIII

Dilatationem vero fidei ardenti desiderio cupiebat. Unde tanquam verus amator et zelator dum adhuc esset iuvenis apud Pontisaram de gravi infirmitate convalescens de manu episcopi Parisiensis cum maxima devocione crucem accepit. Et fratres suos tres comites ac maiores regni barones et milites secum ducens: cum excercitu maximo applicavit in Egiptum. Qui descendentes ad terram: illam famosam civitatem que vocatur Damiata et circunstantem regionem occuparunt vi armorum. Postmodum vero iusto Dei iudicio sed occulto exercitus Christianus infirmitate percussus multiplici, quam plurimis