Pagina:FR-631136102 MS 149 Vitae sanctorum.pdf/10

Haec pagina emendata est

requirens velud alter Thobias dabat eisdem monita salutis docens eos super omnia timere Deum: et ab omni peccato iugiter abstinere. Certa quoque de rosis seu alios capellos eos portare sextis feriis prohibebat propter coronam spineam tali die impositam capiti salvatoris.

Lectio II

ET quia sciebat quod in diviciis pietas in deliciis castitas, et in honoribus humilitas periclitari solent, ideo sobrietati humilitati et misericordie animum dedit; ab insidiis mundi carnis et dyaboli sollicite custodiens semet ipsum. Et exemplo apostoli corpus suum castigans et in servitudinem redigens castigatione multiplici suo spiritui servire cogebat. Multo e[nim tem]pore cilicio uteḅ̣[atur ..........] [....................] [....................] instanciam proprii confessoris volebat, quod idem confessor quasi in recompensationem pro qualibet die, quadraginta solidos Parisiensium; secreto pauperibus erogaret. Ieiunabat omni tempore sextis feriis, et maxime in adventu et quadragesima: hiis diebus a piscibus et fructibus abstinebat, vigiliis laboribus et orationibus et aliis secretis abstinenciis et disciplinis iugiter se affligens. Tu autem.

Lectio III

Omnium virtutum decor humilitas a Deo refulgebat meo ut quanto magnus erat velud alter David tanto humilius se gerebat, et coram Deo in oculis suis vilior apparebat. Quolibet namque sabbato consueverat in loco secretissimo quorundam pauperum