Pagina:Fábulas de Fedro.djvu/18

Haec pagina emendata est
16
LIBER I.
Qui dissolútos mores, vi compésceret.

Pater Deôrum risit, atque illis dedit
Parvum tigíllum; missum quod súbito vadi.
Motu, sonôque térruit pávidum genus.
Hoc mersum limo cùm jacêret, diútiùs,
Forté, una tacitè profert é stagno caput,
Et, exploráto rege, cunctas évocat.
Illae, timôre pósita, certâtim âdnatant,
Lignúmque supra turba pétulans ínsilit:
Qupd quum inquinássent omni contuméliâ,
Alium rogantes regem misêre ad Jovem,
Inútilis quóniam esset, qui fuérat datus.
Tum misit illis Hydrum, qui dente áspero
Corripere coepit singulas; frustrà necem
Fúgitant inértes; vocem, praeclûdit metus.
Furtim igitur dant Merctúrio mandâta ad Jovem,
Afflictis ut sucúrrat. Tunc contrà Deus,
Quia noluistis vestrum ferre; inquit, bonum;
Malum perférte. Vos quoque, ó Cives, ait,

Hoc sustinéte, majus ne véniat malum.