sint, dubitari non potest. Sed mihi tamen interdum non parvam dubitationem attulerunt. Ita enim mecum cogitabam : quod oculo lux est, idem esse animo veritatem : et quemadmodum luce oculum gaudere, abhorre a tenebris, sic animos nostros iis, quae vera sunt, gaudere, quae falsa sunt, ea aspernari ac refugere. Et tamen falso gaudere homines, multis argumentis mihi videbar posse pervincere. Nam et poësi gaudent, etpicturâ, et omni denique imitatione. Omnis autem imitatio videri vult id, quod non est : itaque quodam genere mendacium est. Neque vero tantum libenter ea videmus expressa coloribus, quae vera delectant, ut nemorum pratorumque viriditatem, tellurem multiplici variorum florum tegmine opacatam, eximiâ pueros mulieresque formâ : sed ea etiam, quae vera videre nollemus, mirabiliter nos picta delectant : Hercules liberos interficiens, discerpens Pentheum mater, rota volutus Ixion, jecur vulturi praebens Prometheus. Quid eluviones, incendia, ruinas, domorum urbiumque direptiones loquar ? quae vera sani omnes refugiunt, picta summâ cum voluptate intuentur. Et admirari quidem solemus, si quos videamus nihilo majorem e fictis, quam e veris, voluptatem percipere : eosque rudes esse atque impolitos judicamus : cujusmodi ille Laco fuit, qui ceteris tabulam quandam magni facientibus, in quâ pictus erat praepingui rusticus corpore, ad umbram arboris stratus, magnâ cum significatione languoris ac desidiae, negavit eam sibi placere : quod talem hominem ne vivum quidem in aedibus habere vellet. Et Anacharsis, qui invitatus ad audiendum quendam, qui mirifice lusciniae cantum imitabatur, aspernatus est, veras sibi luscinias saepe auditas esse dicens. At quis nostrum non talia omnia pluris faciat imitata, quam vera ? Nunquid igitur hominem falso gaudere dicemus ? Imo vero naturae hominum amica pene Veritas est : neque aliud quidquam mendacio gratiam conciliat, quam imitatio veritatis. Itaque cum ea dicuntur, quae nullam prorsus habeant veritatis similitudinem, aut suapte vi, aut habitâ ratione eorum, apud quos dicuntur, nulla ex talibus mendaciis existere voluptas potest. At poëtarum figmenta et ingeniose
Pagina:Exercises on Latin syntax, adapted to Zumpt's grammar; to which are added extracts from the writings of Muretus.djvu/115
Haec pagina emendata est