Pagina:Exercises on Latin syntax, adapted to Zumpt's grammar; to which are added extracts from the writings of Muretus.djvu/114

Haec pagina emendata est

negotiis suis secundissimâ fortunâ uterentur. Ergo alii fortunam accusabant ut iniquam et injustam, quae quasi deditâ operâ improbis mater, bonis noverca esset ; alii ut caecam et temerariam, qua? nunc bonos, nunc malos nullo discrimine aut extolleret, aut deprimeret ; et, ut fit in erroribus, desultoriâ quadam levitate in contrarias sententias ferebantur. Nam ubi quid bonis bene evenerat, aut ubi improbus aliquis et diu divina patientia abusus poenas dederat, tum Deum et esse, et humana curare clamabant. At contra, ubi quid contigerat, contra quam sequum esse censerent, Deos aut nullos esse, aut crudeles et injustos esse dicebant. Neque ulla tam levis, aut ridicula causa erat, quae non ad suscipiendam impietatem satis idonea videretur. Seneca igitur cum ab eâ disciplinâ esset, quae omnia maxima minima divino consilio gubernari statuit, quia tamen scrupulus in Lucilii animo aliquis residebat ex eo, quod perspicere non poterat, cur Deus optimos quosque tot acerbitatibus vexari sineret, ejus rei causas ad eum misso hoc commentariolo tractandas explicandasque suscepit.

XVI. Hoc modo explicat Aristoteles causam ejus voluptatis, quam ex poësi capimus. Ait igitur Aristoteles, natura comparatum esse, ut omnes homines imitatione gaudeant, et ex rebus imitando expressis, cuicuimodi illæ sint, voluptatem percipiant ; huic rei argumento esse puerulos, qui, naturâ duce, imitari omnia gestiant ; et hoc vel maxime differre homines a ceteris animantibus, quod homines naturâ maxime facti sint ad imitandum. Addit, quæ prima homines discunt, imitando disci ; neque quenquam esse quin rebus imitando expressis gaudeat, etiam iis, quas veras nollet aspicere : non igitur mirum esse, cum poesis imitatio sit, tantam ex eâ ab omnibus percipi voluptatem. Haec, ut a veritatis amantissimo philosopho tradita sunt, quin etiam verissima