XV. Veteres illi, quorum animi densissimis errorum tenebris involuti eâ, quae nobis divinitus affulsit, æternâ veritatis luce caruerunt, cum verum Deum ignorarent, in varias sententias distrahebantur, et, ut nullo firmo ac stabili fundamento subnixi, et commenta opinionum sequentes, huc illuc, tanquam incertis acti tempestatibus, fluctuabant. Interdum itaque cum in cælum oculos sustulerant, et illam admirabilem innumerabilium stellarum sine ulla erratione decurrentium varietatem notaverant, facile intelligebant, præpotens aliquod numen esse oportere, immensum, infinitum, æternum, quod illi tantæ moli præsideret, a quo hæc rerum universitas et a principio constituta esset, et ejus consilio ac voluntate regeretur. Rursus autem cum eorum, quæ infra lunæ orbem sunt, inconstantiam ac mutabilitatem viderent, eo prolabebantur impietatis, ut partim ex omnibus rebus divinam providentiam tollerent, partim supera quidem ac cælestia mente ac consilio regi, hæc autem inferiora sine ullo rectore incertis fortunæ casibus agitari existimarent. Sed cum et dierum ac noctium vicissitudinem, et quadripertitam anni temporum varietatem, et certa turn dierum turn noctium et incrementa et decessiones, et omnia humanis usibus servientia viderent, hserebant attoniti, ut qui perspicerent, tantum et tam sapienter institutum ordinem nisi a Deo esse non posse. Conturbabantur tamen cum altis argumentis, tum hoc præcipue, quod in rebus humanis multa viderent secus evenire, quam ipsi divinæ sapientiæ ac bonitati convenire existimarent. Etenim ita statuebant : si humanarum rerum procurationem haberet Deus, fore, ut bonis ac piis et justitiæ cultoribus bene esset, malis, impiis, et injustis male. Nunc autem contra videbant, optimos quosque plerumque premi paupertate, cum multi improbi divitiis abundarent ; ignominiam, exilium, orbitatem, morbos, tormenta, cruciatus, proprium quodammodo bonorum virorum patrimonium esse : cum interea multi omnibus flagitiis cooperti in summis deliciis viverent, et in omnibus
Pagina:Exercises on Latin syntax, adapted to Zumpt's grammar; to which are added extracts from the writings of Muretus.djvu/113
Haec pagina nondum emendata est