ditur : qui tandem honores excogitari poterunt eâ arte digni, quae se in animis idem effecturam esse profitetur ? Difficilior cum eis luctatio est, qui negant, sermonibus nostris quemquam ad virtutem incitari : idque ex eo colligunt, quod saepissime contingit, ut qui optime loquuntur pessime vivant. Nos vero si diceremus eam in disputationibus philosophicis inesse vim, ut ex audientium animis vitia radicitus evellere, virtutesque eisdem ingenerare possent, merito ut vani atque inepte gloriosi reprehenderemur. Multas magnasque mercedes, ut ait Theognis, ferrent philosophi, si, quemadmodum Circe herbis et cantibus suis homines statim convertebat in feras, ita ipsi suis sermonibus ex feris homines facerent ; id est, homines ferarum simillimos ad virtutem a vitio, ad rationem a furore, ad humanitatem ab immanitate revocarent. Et tamen aliquid se aliquando ejusmodi effecisse Philosophiae gloriari licet. Producet enim Polemonem, ab infami vitâ moribusque perditissimis ad bonam frugem et ad severitatem, unica Xenocratis disputatione revocatum. Sed ut non peræque in omnibus campis agricultura, ita non in omnibus animis philosophia idem efficit. Illud quidem certe negari non potest, aut nullam omnino esse artem, quae medeatur animis, quæ quanta sit in vitiis deformitas, quanta in virtute dignitas, doceat, quæ ab illis avertat, ad hanc incitet ; aut eum honorem philosophiae potissimum esse tribuendum. Quod autem objiciunt, plerosque philosophorum factis dogmata sua evertere, neque ignem aquae magis contrarium esse, quam eorum mores orationi : utinam tale esset, ut id nobis infitiari liceret. Est enim acerbissimum negare non posse, quod sit turpissimum confiteri. Sed quoniam iis, quae omnibus nota sunt, fidem abrogare velle dementiae est : non negabimus verum esse, quod objicitur; tantum deprecabimur, ne propter hominum vitia res ipsa in invidiam vocetur.
Pagina:Exercises on Latin syntax, adapted to Zumpt's grammar; to which are added extracts from the writings of Muretus.djvu/112
Haec pagina emendata est