Pagina:Exercises on Latin syntax, adapted to Zumpt's grammar; to which are added extracts from the writings of Muretus.djvu/110

Haec pagina emendata est

tuum sustulerit : certe enim, cum unica toto orbe sit, neque nisi ex se renascatur, interfecta una, totum genus extinctum est. Atque ea fortassis causa est, cur nullus jampridem phoenixreperiatur. Ludis tu quidem, inquit ille, et solita illâ tuâ dissimulatione uteris : sed si tum inspexisses librum Plutarchi de valetudine tuendâ, didicisses ex eo, istius avis, quam tu nullam esse putas, cerebrum dulce quidem esse, sed dolorem capitis inducere : quod tam gravis auctor numquam prodidisset, nisi saltem ab iis qui id gustassent, audiisset. Istud vero, inquam, magis etiam mirum fuerit, qui semel eum cibum gustassent, neque enim potuere saepius, tam cito, et tam distincte naturam illius percipere potuisse. De isto, inquit, tu videris : mihi satis erit, si tibi Plutarchi locum ostendero. Simulque librum e sinu protulit, in quo cum aliis quibusdam erant et ὑγιεινὰ Plutarchi, Erasmo, ut puto, interprete : nomen enim ita deletum erat, ut tamen ex ductibus litterarum agnosceretur. In eo autem ita plane scriptum legebatur : Nam phœnicis cerebrum cum sit admodum dulce, tamen aiunt capitis dolorem parere. Homo igitur qui eam unam ob causam venisset, atque id unum operis habuisset, cum dicto, vix salutatis nobis, causatus sibi nescio quid negotii esse, discessit. Eo digresso, visum est iis qui aderant, etiam Xylandri interpretationem inspicere. Is autem ita locum ilium reddiderat : Cerebrum phœnicis dulce admodum est, sed dolores capitis inducere fertur. Tum ego, Una, inquam, Graeca vox paulo negligentius expressa, videte, quantum errorem et sodali illi nostro, qui modo discessit, et fortasse etiam aliis objecerit. Φοίνιξ enim Graece palma est, cujus arboris non tantum fructus esui sunt, sed etiam medulla, quam et Graeci ἐγκέφαλον, et Latini cerebrum vocant. De illâ autem loquitur Plutarchus, non de phœnicis commenticiae avis cerebro.

XIV. Dicam hodierno die breviter et modice de moralis philosophiæ laudibus, deque fructibus, quos illa suis