illam asperam et lapidosam patriam suam anteposuit etiam immortalitati : non ita facturus, si illam, quam diximus, sententiam approbasset. Igitur dictum illud Teucri, bonum quidem virum aliquando fortasse non dedeceat : bonum certe civem non decet.
XIII. Interpretabar nuper publice librum Senecae, quo sanctus ille philosophus quaerit, quare mala bonis viris accidant, cum sit Providentia. Cumque ventum esset ad eam partem in quâ ipse graviter insectatur luxum temporum suorum, accidit, ut ego quoque in eo loco tractando enumerarem multa genera peregrinarum avium quas Romani e remotissimis totius orbis partibus petitas mensis inferre soliti essent. Venit ad me triduo post unus eorum qui tum interfuerant, homo et suo judicio eruditissimus, et meo non ineruditus. Isque cum aliquot e familiaribus meis mecum una esse vidisset, dissimulanter quidem, sed ita tamen ut artificium appareret, cœpit operam dare, ut sermo noster, aliis de rebus susceptus, in mentionem ejus disputationis quae triduo ante a me habita erat, sensim delaberetur. Tum quasi occasionem nactus ostendandæ eruditionis suæ, Nollem, inquit, a te tum praetermissam unius avis mentionem, ex qua una inexplebilis veterum libido in exquisitis dapibus conquirendis vel maxime cognosci poterat. Quam, quaeso ? inquam. Phœnicem, inquit ille. Obsecro te, etiam phœnicem illi esitabant ? Certe, inquit. Neque multi, inquam, neque saepe id facere poterant, aiunt enim eam avem unicam toto orbe reperiri, et vivere annos, opinor, sexcentos sexaginta, et cum ipsa sibi rogum construxerit, funusque fecerit, tum eodem illo ex rogo renasci. Sed ego figmenta esse illa poetarum putabam. Tu vero, quem, ut illos rarae inventu dapes, ita omnia instudiis rara et exquisita delectant, ede nobis nomen gulonis illius, qui tanti putaverit palato gratificari, ut tam pulchram avem in perpe-