X. Libenter ac saepe faciunt poetae, ut se quidem apibus, studium autem suum mellificio cuidam comparent, neque, si quis diligcnter inspiciat, parum multa utrisque inter se similia reperientur. Apes in struendis operibus suis naturam tantum magistram sequuntur : artem non adhibent. Sic et poëtae naturâ tantum valent : arte si qui se poëtarum nomen tueri posse confidunt, eos gravissimus auctor Plato pronunciat, nihil unquam egregium ac memorabile effecturos. Itaque Pindarus eo se gloriatur adversariis suis, Bacehylide nimirum et Simonide, esse superiorem, quod ipse naturâ poëta sit, illi autem didicerint a magistris : in quo tantum esse vult, ut eo potissimum nomine se aquilæ, illos corvorum similes esse dicat. Apes, nisi irritentur, innocuæ sunt : irritatæ figunt aculeis eos a quibus læsæ sunt, et acerbissimos eis dolores infligunt. Idem poetis ingenium ; nulla, ubi non læduntur, innocentior hominum natio : lacessiti, ita se ulciscuntur, ut interdum eos quibus offensi erant, ad mortem adegisse narrentur. Quocirca Plato in Minoe praecipit iis qui bonæ famæ studiosi sunt, ut diligenter caveant, ne cum poetis inimicitias suscipiant. Apes e variis floribus succum exprimentes, opus dulcissimum conficiunt. Poetae quoque vagantes per hortos illos Gratiarum et Veneris, de quibus est apud Pindarum, et ex iis bellissimum quodque carpentes, ea concinnant earmina, quibus ne mel quidem ipsum mellitius videri potest.
XI. Pausanias in Atticis narrat, Athenienses, quod a Pindaro in quodam asmate laudati essent, tanti fecisse ampli lllius ac grandiloqui poetae testimonium, ut et dona ei plurima ob id miserint, et statuam in civitate sua statuerint. Non igitur mirum est, si illis temporibus multi ac praestantes poëtæ