Pagina:Exercises on Latin syntax, adapted to Zumpt's grammar; to which are added extracts from the writings of Muretus.djvu/106

Haec pagina emendata est

lans dictem. Antea enim solebam statim a prandio calamum in manum sumere, et horam unam atque alteram epistolarum scriptioni dare : quo, re ipsâ comperi, nihil esse perniciosius. Cavebo igitur, et, ut mones, parcam mihi, cum meâ causâ, tum mehercules etiam tuâ. Non enim levem, neque contemnendam jacturam faceres, si quid mihi contingeret. Φιλοῦ γὰρ οὐδὲν κτῆμα τιμιώτερον. Ego vero amicus tibi sum, et amicus ex animo : quales admodum paucos esse, non injuriâ querebatur Theognis. Quod scribam, aliud nihil occurrit. Etiam atque etiam vale, mi Manuti. a. d. IV. Kalend. April. Patavio.

De lege quadam Persarum humanitatis plena.

IX. Multæ olim apud Persas leges fuisse traduntur, ex quibus facile intelligi potest, singularem quandam ejus gentis sapientiam fuisse. Atque earum in unam nuper cum inciderim, quae neque multis, nisi me fallit animus, cognita est, et dignissima quae cognoscatur ab omnibus : judicavi non ingratum fore iis qui haec legent, si eam hoc loco proponerem. Erat igitur apud eos ita constitutum, ut cum quis in judicio argueretur aliquid fecisse contra leges, etiam si liquido constaret, eum culpæ affinem esse, non tamen statim condemnaretur ; sed prius inquireretur diligentissime in omnem illius vitam, inireturque ratio, plurane turpiter et flagitiose, an bene laudabiliterque gessisset, tum si vincebat turpium numerus, condemnabatur ; sin praeponderabantur honestis turpia, absolvebatur. Cogitabant enim, humanarum virium non esse, rectum cursum perpetuo tenere : habendos pro bonis viris eos, non qui nunquam peccarent ; sed qui saepius honeste agerent. Hanc ipsam legem ego ab iis quoque, quorum in manus hi libri venient, observari summopere cupio : ut ne statim eos rejiciant ac condemnent, si quid in eis a me peccatum deprehenderint : nam si, ratione fideliter inita, major τῶν ἐσφαλμένων, ἢ τῶν κατωρθωμένων, numerus fuerit : tum equidem, quin rejiciantur, et sordeant, non recuso.