Pagina:Exercises on Latin syntax, adapted to Zumpt's grammar; to which are added extracts from the writings of Muretus.djvu/104

Haec pagina nondum emendata est

dem potius exspectare ab omnibus debeas, quam cujusquam fastidium extimescere. Cave igitur posthac, difficile tibi quiddam atque arduum putes, ad Muretum scribere. Hanc modo mihi veniam dato, ut ad litteras tuas, quæ mihi quo crebriores, eo jucundiores futuræ sunt, solutius ac negligentius, id est, hoc familiari ac quotidiano sermonis genere, respondere liceat. Nihil enim invitius facio, quam ut in limandis ac poliendis epistolis otio abutar. Neqae mihi ullum praeceptorum, quæ tradita sunt a dicendi magistris, magis placet, quam illud, dandam esse operam, ut sponte fluere videatur oratio. Ego vero, ut magis videatur, sponte plane fluere eam sino, et ignaviae meae excusationem ab ipsis magistris peto. Tu quoque, si me amas, aut potius quoniam me amas, imitare, cum ad me scribes, hanc ipsam negligentiam meam : ne, si accuratius scripseris, mihi quoque accurate scribendi necessitatem imponere videaris. Deus et studia et totam vivendi rationem tuam ad gloriam suam perpetuo dirigat. Vale. Romæ. VI. Non. Martii, quo ipso die litteras accepi ; ne me ad eas serius respondere mireris.

VII. Magno mihi dolori fuit mors fratris tui, tum quia ipsum amabam, ut tuos omnes debeo, tum quia facile intellexi, pro tuâ humanitate et eximiâ caritate erga tuos, quam ea tibi gravis et molesta futura esset. Quanquam autem sera jam consolatio videri potest, facere tamen non possum, quin te moneam, id quod tibi notissimum esse scio ; sed interdum evenit, ut doloris acerbitas etiam ea, quae notissima sunt, ex animo excutiat ; ut memineris sequissimo animo ferendam esse hanc Dei quidem voluntatem, humanae autem naturae necessitatem. Si ars aliqua reperiri posset, qua fieret, ut in hac vitâ perpetuo maneremus, tamen eam repudiare et aversari oporteret, quae nobis aditum ad meliorem vitam intercluderet. Nunc ea nobis Dei voluntate imposita est necessitas, ut hinc aliquando exeamus : neque quicquam magis inter stultos et sapientes interest, quam quod illi indignantur, nunc suis evenire, quod sibi quo-