Pagina:Exercises on Latin syntax, adapted to Zumpt's grammar; to which are added extracts from the writings of Muretus.djvu/102

Haec pagina emendata est

sponte, quia videris mihi valde amare amorem erga te meum : quem tueri ac conservare aliâ ratione nullâ potes. Vale, et, si me amas, virtutem ac litteras ama. Nulla in humanis rebus majora bona sunt. Iterum vale. Tibure. VIII. Kalend. Sept. MDLXX.

IV. Versiculi, quos ad me misisti, ostendunt illi quidem te, si ad poëticam ingenium tuum contulisses, et bonos magistros nactus, in eo studio perstitisses, ad aliquam praestantiam pervenire potuisse. Nam et numerosi sunt, et sententias habent, neque inconcinnas, neque ineleganter collocatas : et ipsum dicendi genus non abhorret a recto. Planeque sperare posses, te aliquando bonum poëtam fore, si hoc agere velles. Sed majora tibi proposita sunt, quae, quantum potes, urgeas, censeo ; et subsecivis horis veterum poetarum scripta manibus teras, non tam ut imiteris, quam ut eis te oblectes ; simulque aliquid ex eis assidue, quod tibi usui sit, colligas. In scribendis versibus tempus a te collocari, verum ut fatear, nolim. Malos versus facere, turpe est : mediocres, inglorium ; bonos difficilius, quam ut praestari possit ab iis, quibus aliud agendum est. Quid in tuis limâ egeat, praesens praesentem monere possem : per litteras non aeque facile possum. Recteque ac vere mihi videtur Ovidius dixisse, emendandi laborem majorem esse, quam scribendi. Mihi hoc credas velim, me hodie non difficilius ad saltandum, quam ad faciendos versus adduci posse. Si quid erit serium, in quo meam operam desideres, non deero : in his levioribus, si quando de me cogitabis, peto a te, illud quoque cogites, non multo juniorem esse me, quam erat Horatius, cum ilia de se scriberet : Nunc itaque et versus, et cetera ludicra pono. Vale. Romae. Id. Febr. MDLXVIII.

V. In hac commutatione consilii de instituenda ratione studiorum tui, nihil me magis sollicitum habet, quam quod nescio, quos progressus in Graecis litteris feceris. Quarum sine mediocri saltem cognitione cave putes ad ullam doctrinæ