Pagina:Exercises on Latin syntax, adapted to Zumpt's grammar; to which are added extracts from the writings of Muretus.djvu/101

Haec pagina emendata est

quem tamen plerique omnes esse plenum otii putant. Et quotidie quinas aut senas ab amicis litteras accipio, ad quas si respondere omnes velim, nil aliud agendum sit. Gratum est mihi, quod applicuisti te ad consuetudinem P. Æmilii, et Horatii Macarani. Eorum enim uterque te et doctrinâ et exemplo efficere meliorem potest. Tales sectare. Qui autem alio ingenio sunt, eorum consuetudinem quasi pestem aliquam vita. Ætati tuae nihil diligentius providendum est, quam quibus sodalitatibus utare. Neque ego severum esse te ac tetricum, omnique generi voluptatum inimicum volo. Hoc tantum moneo, non eas amicitias esse quaerendas, quae dulcissimae videantur, sed inducendum animum, ut quæ honestissimae sunt, easdem etiam dulcissimas esse ac suavissimas putes. Mi Alexander, etiam atque etiam vale. Tibure. v. Id. August. MDLXX.


III. Vide, quam te amem. Cum a multis hodie litteras acceperim, nihil mihi prius faciendum esse duxi, quam ut ad te potissimum rescriberem. Cave putes, mi Alexander, ipsi te patri tuo chariorem esse, quam mihi. Ac si quæras, quæ causa sit hujus erga te tanti amoris mei, ne vivam, si aliam adferre possum, quam quod videor mihi animadvertisse in te ingenium excellens, et, si tu volueris, ad omnia summa natum. Sed tu hoc facito tecum cogites : multas res esse suapte quidem naturâ bonas, sed quaæ culpâ eorum, qui illas possident, interdum pessimæ ac perniciosissimæ fiant. Bonæ sunt opes ; sed si quis non recte utatur, malae. Bonum forma ; sed id bonum multis exitio fuit. Ex eodem genere est ingenium. Si recte utaris, nullum prope hominum generi dari potest majus, aut praestabilius donum : sed si ad bonum ingenium mala mens accesserit, itidem erit, ut gladius in manu furiosi. Quo erit melior et acutior, eo plus adferet mali. Ego autem te, Alexander, amo nunc, quia ingenio bono es ; amare desinam, si tu bono ingenio male uti cceperis. Sed id spero non fore, teque bono ingenio bene usurum esse confido, vel tuapte