Pagina:Euclid Lueneburg ms 17r.jpg

Haec pagina nondum emendata est

applicate ea quidcm que diametro directe concurrit omnium minima, eique propinquiores remotioribus brcviores; dueque linee brevissime que utrinque eque propinquant sunt equales. [fig. 58]

[Pr. 19] Si circulum linea recta contingat et a contactu in circulum linea quedam ortogonaliter ducatur, in ea centrum circuli esse necesse est. [fig. 59]

[Pr. 21] Si in una circuli portione super arcum consistant, angulos quoslibet equales esse oportet. [fig. 60]

[Pr. 22] Si intra circulum quadrilaterum describatur, omncs duos angulos eius ex adverso collocatos duobus rectis angulis equales esse oportet. [fig. 61]


[Pr. 30] Datum arcum per equalia secare non disconvenit.

[Pr. 31] Si rectilineus angulus in semicirculo super arcum consistat, rectus est, si in portione semicirculo maiore, recto minor, si in minore, recto maior. [fig. 63]

[Pr. 32] Si circulum linea recta contingat, a contactu vero in circulum quedam secans circulum rccta linea preter centrum ducatur, quoscumque angulos facit duos duobus angulis qui in alternatis circuli super arcum consistunt portionibus sunt equales. [fig. 64]

[IV Pr. 1] Intra datum circulum date recte linee que dyametro minime maior existat equalem rectam lineam figurare non est inconveniens. [fig. 65]