Pagina:Euclid Lueneburg ms 13v.jpg

Haec pagina nondum emendata est

qui unum habet rectum angulum. Ambligonium, quod latine sonat obtusiangulum, est quod unum tantum habet obtusum angulum. Oxigonium, id est acutiangulum, est in quo omnes anguli sunt acuti.

[Def. 22] Quadrilaterarum figurarum quadratum vocatur quod equilaterum est atque rectangulum. Parte altera longius est quod rectangulum quidem est, sed equilaterum non est. Rombos est quod equilaterum quidem est, sed rectangulum non est. Romboides est quod in contrarium collatas lineas atque angulos habet equales, non autem rectis angulis aut equis lateribus continetur. Preter has autem omnes quadrilatere figure trapezie, id est mensule, nominantur.

[Def. 23] Paralelle sunt recte linee que in eadem superficie collocate atque utrimque protracte non concurrent, etiam si in infinitum protrahantur.

[II Def. 1] Omne paralellogramum rectangulum sub duabus lineis rectum angulum ambientibus dicitur contineri.

[Def. 2] Omnis paralellogrami spacii eorum que circa eandem dyametrum sunt paraleUogramorum quodlibet unum cum supplementis duobus gnomo nominatur.

[III Def. 1] Circuli equales sunt quorum diametri sunt equales, inequales vero aliter se habentes.

[Def. 2] Circulus circulum contingere dicitur qui cum circulum tangit eum non secat.

[Def. 4] Recte linee a centro equahter distare dicuntur in circulo, quando a centro in ipsas ducte perpendi/culares sunt equales.

[Def. 5] Plus vero a centro dicitur linea distare in quam perpendicularis longior cadit.

[Def. 6] Portio circuli est figura sub recta linea et parte circumferentie contenta.

[Def. 8—9] In portione circuli angulus dicitur esse, cum in circumferentia sumitur aliquod punctum et ab eo ad ter-minos corde arcum subtendentis due recte linee ducuntur. Angulus circuli dicitur qui sub duabus lineis continetur aliquam circumferentie particulam comprehendentibus.

[Def. 10] Sector circuli est que sub duabus a centro ductis lineis et sub circumferentia que ab eis comprehenditur continetur.

[Def. 11] Similes circulorum dicuntur portiones que equales suscipiunt angulos, vel in quibus qui inscribuntur anguli sibi invicem sunt equales.

[IV Def. 1] Figura intra figuram dicitur scribi, quando ea que inscribitur eius in qua scribitur latera unoquoque angulo suo ab interiore parte contingit.

[Def. 6] Circulus vero figure circumscribi perhibetur, quando ea que circumscribitur circuli periferiam omnibus angulis suis interioribus contingit.

De quinque peticionibus.

Peticiones seu versata, ut veteribus placuit, sunt V.

[Post. 1] Prima est, ut ab omni pun(c)to in omnem punctum recta linea ducatur.

[Post. 2] Secunda, ut definita recta linea in continuum rectumque quantumlibet protrahatur, ammonet.

[Post. 3] Tercia, ut omni centro et omni spacio circulum designare liceat.

[Post. 4] Quarta omnes