Pagina:Euclid Lueneburg ms 13r.jpg

Haec pagina emendata est

Incipit geometria d. Boetii.

Quia, mi Patricii, geometrum exercitatissime, geometrice artis obscura et ab Euclide involute prolata te adhortante exponenda et lucidiore aditu expolienda suscepi, inprimis quid sit mensura diffiniendum opinor.

Mensura est quicquid pondere, capacitate, longitudine, latitudine, altitudine, animoque finitur. Principium autem mensure punctus.

[I Def. 1] Punctus est cuius nulla pars est.

[Def. 2] Linea est sine latitudine longitudo;

[Def. 3] linee vero fines puncta sunt.

[Def. 4] Recta linea est que equaliter in suis protenditur punctis.

[Def. 5] Superficies vero est quod longitudine, latitudineque ce〈n〉setur.

[Def. 6] Superficiei autem fines linee sunt.

[Def. 7] Plana superficies est que equaliter rectis lineis continetur.

[Def. 8] Planus angulus est duarum linearum in plano se tangentium et 〈non〉 in directo iacentium ad alterum conclusio.

[Def. 9] Quando linee angulum continentes recte sunt, rectilineus angulus dicitur.

[Def. 10] Quando recta linea super rectam lineam stans circum se angulos fecerit equos, uterque rectus est equalium angulorum, et recta linea super rectam lineam stans, / perpendicularis dicitur.

[Def. 11] Obtusus angulus maior recto est.

[Def. 12] Acutus autem minor est recto.

[Def. 14] Figura est que sub aliquo vel sub aliquibus terminis continetur.

[Def. 13] Terminus vero est quod cuiusque est finis.

[Def. 15] Circulus est figura plana una circumdata et contenta linea, ad quam a puncto quod infra lineam est et in medio ipsius omnes que incidunt recte linee sibi invicem sunt equales;

[Def. 16] et hoc punctum centrum circuli nominatur.

[Def. 17] Diametros circuli est recta linea per centrum ducta ab utraque parte in circumferentia circuli terminata que in duas equas partes circulum dividit.

[Def. 18] Semicirculus est figura plana que sub diametro et ea quam dyametros apprehendit circumferentia continetur.

[Def. 19] Rectilinee figure sunt que rectis lineis continentur. Trilatera figura est que tribus rectis lineis continetur, quadrilatera que sub quatuor. Finitima vero linea mensuralis est que pro aliqua observatione aut termino servatur. Multilatera figura est que pluribus quam IIII terminis continetur ac lateribus.

[Def. 20] Equilaterus triangulus est qui tribus equis lateribus continetur, et hic dicitur ysopleuros. Isosceles est qui tantum duo latera habet equalia. Scalenos est qui tria latera habet inequalia.

[Def. 21] Amplius trilaterarum figurarum ortogonius triangulus est