Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/91

Haec pagina emendata et bis lecta est

84 CONVIVIUM PROFANUM.

tenuibus, qui summis sudoribus alunt familiam, et procul absunt ab amnibus ac lacubus, exigere carnium abstinentiam, est indicere famem, aut βουλιμίαν magis. Atqui si quid Homero credimus, longe miserrimum mortis genus est, perire fame.

ch. Sic visum est Homero caeco: at apud Christianos miser non est, qui bene moritur.
aug. Esto sane: sed tamen durum est, a quoquam exigere, ut moriatur.
ch. Nec hoc animo pontifices interdicunt esum carnium, ut intereant homines, sed ut vel affligantur moderate, si deliquerunt, vel subducto laetiore pabulo, corpora minus ferociant adversus spiritum.
aug. Isthuc ipsum efficiet moderatus carnium esus.
ch. Sed in tanta corporum varietate certus carnium modus praescribi non potest, cibi genus potest.
aug. Sunt et pisces, qui multum addant alimenti: sunt carnes, quae minimum.
ch. Sed in genere plus alunt carnes.
aug. Age, dic mihi, si quo tibi foret iter, utrum malles equum alacriorem ac sublascivum, an morbidum, qui subinde collabens sessorem deiiciat in terram?
ch. Quorsum istud?
aug. Quia piscium esus corruptis humoribus corpora nostra reddit magnis morbis obnoxia, ut iam spiritui non possint subservire.
ch. Quibus morbis?
aug. Podagrae, febri, leprae, morbo regio.
ch. Qui scis?
aug. Credo medicis: id malim, quam experiri.
ch. Id fortassis in paucis accidit.
aug. Equidem arbitror in pluribus. Porro, quoniam animus agit per organa materialia corporis, quae malis aut bonis humoribus afficiuntur, vitiatis instrumentis non potest, ut vult, exerere vim suam
ch. Scio, medicis magnopere damnatum esse piscium esum: sed secus visum est maioribus nostris, quibus obtemperare religiosum est.
aug. Religiosum erat et olim, non violare sabbatum: sed prius erat, servare hominem sabbato.
ch. Suae quisque saluti consulat.
aug. Imo, si Paulo volumus auscultare,