Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/84

Haec pagina emendata et bis lecta est

CONVIVIUM PROFANUM. 77

essem tibi structor. Equidem tantundem palato, quantum animo, sapio.

ch. Palatum habes eruditissimum. Nihil tuo palato doctius. Nec eo te puto inferiorem, de cuius singulari peritia testatur Satyricus:
Ostrea callebat primo deprendere morsu,
Et semel aspecti dicebat littus echini.
aug. Et tu mihi, Christiane, ut par pari referam, ipsum audivisse Epicurum, aut in schola Catiana institutus videris.[1] Quid enim tua gula aut sapientius, aut fastidiosius?
ch. Si oratoriam aeque artem ut culinariam callerem, nec Cicero ipse me vinceret.
aug. Equidem si alterutra carendum esset, culinariam, quam rhetoricam, mallem.
ch. Subscribo tuo iudicio: graviter, acute, vereque iudicas. Quid enim oratorum confert loquacitas, nisi quod aures otiosas inani voluptate demulcet? Culinaria tum palatum, tum ventrem, tum totum hominem, quantus est, pascit ac reficit. Concedat laurea linguae, inquit Cicero: at utraque concedat culinae. Nunquam mihi Stoici illi magnopere placuerunt, qui, omnia ad suum nescio quod honestum referentes, cutis ac palati nullam rationem habendam putant. Dici non potest, quanto Diogene sapientior Aristippus mihi fuisse videtur.
aug. Ego Stoicos cum suis ieiuniis contemno. Epicurum magis laudo ac probo, quam Diogenem illum Cynicum, qui crudis oleribus, ac simplici aqua victitabat. Quare nihil miror, si Alexander, rex fortunatissimus, se Alexandrum, quam Diogenem esse, maluit.
ch. Nec ego sane, quamlibet vilis homuncio, cum Diogene meam philosophiam commutarem: fortassis et Catius tuus facere recusaret. Melius nostri temporis philosophi sentiunt, qui contenti Stoicorum more disputare, vivendo ipsum etiam Epicurum vincunt. At ego quidem
  1. De Catio Epicureo, eruditissimo coenarum structore et auctore vide Horat. serm. lib. 2. sat. 4. Unde et quo Catius? etc.