Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/824

Haec pagina emendata est

ENCOMIUM MORIAE. 401

extra corpus, vigilantes an dormientes, quid audierint, quid viderint, quid dixerint, quid fecerint, non meminerunt, nisi tamquam per nebulam, ac somnium, tantum hoc sciunt se felicissimos fuisse, dum ita desiperent. Itaque plorant sese resipuisse, nihilque omnium malint, quam hoc insaniae genus perpetuo insanire. Atque haec est futurae felicitatis tenuis quaedam degustatiuncula.

Verum ego iam dudum oblita mei ὑπὲρ τὰ ἐσκαμμένα πηδῶ.[1] Quanquam si quid petulantius aut loquacius a me dictum videbitur, cogitate et Stultitiam, et mulierem dixisse. Sed interim tamen memineritis illius Graecanici proverbii πολλάκι τοι καὶ μωρὸς ἀνὴρ κατακαίριον εἶπεν,[2] nisi forte putatis hoc ad mulieres nihil attinere. Video vos epilogum exspectare, sed nimium desipitis, siquidem arbitramini, me, quid dixerim, etiamnum[3] meminisse, quum tantam verborum farraginem effuderim. Vetus illud, μισῶ μνάμονα συμπόταν.[4] Novum hoc, μισῶ μνάμονα ἀκροατήν. Quare valete, plaudite, vivite, bibite, Moriae celeberrimi Mystae.

  1. i. e. ultra limites salio, tamquam in lusu qui transgrediuntur limitem.
  2. Versus legitur in Gellio hoc modo.
    Πολλάκι καὶ κηπουρὸς ἀνὴρ κατακαίριον εἶπεν.
  3. In Froben. est: etiamdum.
  4. Est apud Martialem I, 28. et refertur apud Plutarchum in quaestionibus convivalibus.