Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/823

Haec pagina emendata est

400 EKASMl ROTER.

absolutior, hoc furor est maior, ac felicior. Ergo quaenam futura est illa coelitum vita, ad quam piae mentes tanto studio suspirant? Nempe spiritus absorbebit corpus, utpote victor ac fortior. Idque hoc faciet facilius, partim quod iam velut in suo regno est, partim quod iam olim in vita corpus, ad huiusmodi transformationem repurgarit, atque extenuarit. Deinde spiritus a mente illa summa mire absorbebitur, quippe infinitis partibus potentiore. Ita ut iam totus homo extra se futurus sit, nec alia ratione felix futurus, nisi quod extra sese positus, patietur quiddam ineffabile a summo illo bono, omnia in se rapiente. Iam haec felicitas quamquam tum demum perfecta contingit, cum animi receptis pristinis corporibus, immortalitate donabuntur: Tamen quoniam piorum vita nihil aliud est, quam illius vitae meditatio, ac velut umbra quaedam, fit ut praemii quoque illius aliquando gustum aut ardorem aliquem sentiant. Id tametsi minutissima quaedam stillula est, ad fontem illum aeternae felicitatis, tamen longe superat universas corporis voluptates, etiam si omnes omnium mortalium deliciae in unum conferantur. Usque adeo praestant spiritualia corporalibus, invisibilia visibilibus. Hoc nimirum est quod pollicetur Propheta: Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis adscenderunt, quae praeparavit Deus diligentibus se. Atque, haec est Moriae pars, quae non aufertur commutatione vitae, sed perficitur. Hoc igitur quibus sentire licuit, contingit autem perpaucis, ii patiuntur quoddam dementiae simillimum, loquuntur quaedam non satis cohaerentia, nec humano more, sed dant sine mente sonum, deinde subinde totam oris speciem vertunt. Nunc alacres, nunc deiecti, nunc lacrymant, nunc rident, nunc suspirant; in summa, vere toti extra se sunt. Mox ubi ad sese redierint, negant se scire, ubi fuerint, utrum in corpore, an