Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/817

Haec pagina emendata et bis lecta est

mederetur. Neque alia ratione mederi voluit, quam per stultitiam crucis, per apostolos idiotas ac pingues: quibus sedulo stultitiam praecipit, a sapientia deterrens, quum eos ad puerorum, liliorum, sinapis, et passerculorum exemplum provocat, rerum stupidarum ac sensu carentium, soloque naturae ductu, nulla arte, nulla sollicitudine, vitam agentium: praeterea quum vetat esse sollicitos, qua essent apud praesides oratione usuri, quumque interdicit, ne scrutentur tempora vel momenta temporum, videlicet, ne quid fiderent suae prudentiae, sed totis animis ex se penderent. Eodem pertinet, quod Deus ille orbis architectus interminatur, ne quid de arbore scientiae degustarent, perinde quasi scientia felicitatis sit venenum. Quanuam Paulus aperte scientiam, veluti inflantem et perniciosam, improbat.[1] Quem divus Bernardus, opinor, sequutus, montem eum, in quo Lucifer sedem statuerat, scientiae montem interpretatur. Fortasse nec illud omittendum videatur argumentum, gratiosam esse apud superos stultitiam, quod huic soli datur erratorum venia, sapienti non ignoscitur, unde veniam orant, etiamsi prudentes peccaverint, tamen stultitiae praetextu patrocinioque utuntur. Nam sic Aaron uxoris poenam deprecatur in Numerorum, si satis commemini, libris: Obsecro Domine mi, ne imponas nobis hoc peccatum, quod stulte commisimus.[2] Sic et Saul apud David culpam deprecatur, Apparet enim, inquiens, quod stulte egerim.[3] Rursum ipse David ita blanditur Domino: Sed precor, Domine, ut transferas iniquitatem servi tui, quia stulte egimus:[4] perinde quasi non impetraturus veniam, nisi stultitiam et

  1. cf. 1 ad Corinth. cap. 8.
  2. cf. Num.XII, 11.
  3. I Sam. cap. 26.
  4. II Sam. cap. 24.