Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/814

Haec pagina emendata est

ENCOMIUM MORIAE. 391

quaquam postremi nominis, qui e tentoriis, quorum meminit Habacuc, turbabuntur pelles terrae Madian, pellem fecerit Bartholomaei excoriati. Ipsa nuper interfui dissertationi Theologicae (nam id facio frequenter). Ibi cum quispiam exigeret, quae tandem esset Divinarum Litterarum auctoritas, quae iuberet haereticos incendio vinci magis quam disputatione revinci: senex quidam severus, et, vel supercilio teste, theologus, magno stomacho respondit, hanc legem tulisse Paulum Apostolum, qui dixerit: Haereticum hominem post unam et alteram correptionem devita.[1] Cumque ea verba idemtidem intonaret, et plerique demirarentur quid accidisset homini, tandem explanavit, de vita tollendum haereticum. Risere quidam, nec deerant tamen quibus hoc commentum plane theologicum videretur. Caeterum, reclamantibus etiamnum nonnullis successit Τενέδιος,[2] quod aiunt, συνήγορος et auctor irrefragabilis. Accipite rem, inquit: Scriptum est: Maleficum ne patiaris vivere; omnis haereticus maleficus; ergo etc. Mirari quotquot aderant, hominis ingenium, et in eam sententiam itum est pedibus, et quidem peronatis. Neque cuiquam venit in mentem, legem eam ad sortilegos et incantatores, ac magos attinere, quos Hebraei sua lingua vocant מכשפים;[3] alioqui fornicationem et ebrietatem capite punire oportuit.

Verum haec stulte persequor, tam innumera, ut nec Chrysippi, nec Didymi voluminibus omnia comprehendi possint. Illud dumtaxat admonitos volebam, cum haec divinis illis magistris licuerint, mi-

  1. cf. ep. Pauli ad Titum cap. 3.
  2. i. e. qui compendio caussam expedit, tamquam Tenedia bipenni, de qua vide supr. II, p. 32.
  3. Mechaschephim. Occurrit h. v. Ier. 27, 9. Deut. 18, 10. Mal. 3, 5.