Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/813

Haec pagina emendata et bis lecta est

verum et tunicam insuper abiiciant, nudique et prorsus expediti, munus evangelicum aggrediantur; nihil sibi parent, nisi gladium, non istum quo grassantur latrones et parricidae, sed gladium spiritus, in intimos quoque pectoris sinus penetrantem, qui semel affectus omneis sic amputat, ut nihil iam illis cordi sit, praeter pietatem. At videte, quaeso, quorsum haec torqueat celebris ille theologus. Gladium interpretatur defensionem adversus persecutionem, sacculum sufficientem commeatus provisionem, perinde quasi Christus, commutata in diversum sententia, quod oratores suos parum βασιλικῶς instructos emisisse videretur, superioris institutionis palinodiam canat, aut velut oblitus, quod dixerat beatos fore, quum probris, contumeliis et suppliciis afficerentur, prohibens ne quando resisterent malo, mites enim beatos esse, non feroces, oblitus, quod illos ad passerum et liliorum exemplum vocarit, nunc adeo noluerit eos absque gladio proficisci, ut eum vel tunica divendita iubeat emi, malitque nudos ire, quam non accinctos ferro. Ad haec, quemadmodum gladii nomine contineri putat, quicquid ad depellendam vim pertinet, ita marsupii titulo complectitur, quicquid ad vitae pertinet necessitatem. Atque ita divinae mentis interpres apostolos lanceis, ballistis, fundis et bombardis instructos educit ad praedicationem crucifixi. Loculis item, vidulis, et sarcinis onerat, ne forte non liceat illis e diversorio discedere, nisi impransis. Nec vel illud commovit hominem, quod ensem, quem tantopere iusserat emi, mox idem obiurgans iubeat recondi, quodque numquam fando sit auditum, apostolos ensibus aut clypeis usos adversus vim ethnicorum, utique usuros, si Christus hoc sensisset, quod hic interpretatur. Est alius, quem honoris caussa non nomino,[1] haud

  1. Iordanum fuisse credit Listrius.