Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/811

Haec pagina emendata est

offenderet aures, praemuniit stultitiae praetextu: ut minus sapiens dico, propterea quod diceret esse stultorum privilegium, ut soli, verum citra offensam, proloquantur. Verum quid Paulus senserit cum haec scriberet, ipsis disputandum relinquo. Ego magnos, pingues, crassos, et vulgo probatissimos Theologos sequor, cum quibus magna pars doctorum errare, νὴ τὸν Δία, malit, quam cum istis trilinguibus[1] bene sentire. Neque quisquam illorum Graeculos istos pluris facit quam graculos: praesertim cum quidam gloriosus Theologus, cuius ego nomen prudens supprimo, ne graculi nostri continuo Graecum in illum scomma iaciant ὄνος λύρας: Magistraliter et Theologaliter hunc passum enarrans, ab hoc loco. Ut minus sapiens dico, plus ego, novum facit caput, et quod absque summa Dialectica non poterat, novam addit sectionem,[2] ad hunc interpretans modum: Adducam enim ipsius verba non solum in forma, verum etiam in materia. Ut minus sapiens dico, id est, si videor vobis insipiens, me Pseudapostolis adaequando, adhuc videbor vobis minus sapiens, me eis praeferendo. Quamquam idem paulo post, velut oblitus sui alio delabitur.

Sed cur anxie me unius exemplo tueor? cum hoc publicum ius sit Theologorum, coelum, hoc est, Divinam Scripturam, ceu pellem extendere: cum apud divum Paulum pugnent Divinae Scripturae verba, quae suo loco non pugnant, si qua fides illi πενταγλώττῳ[3] Hieronymo, cum Athenis forte conspectum arae titulum torqueret in argumentum fidei Christianae, ac caeteris omissis, quae causae fuerant offectura, duo tantum extrema verba decerpse-

  1. h. e. qui tres linguas, Latinam, Graecam et Hebraicam callent.
  2. Al. l. lectionem, Sed in lectione nihil ille mutavit.
  3. Qui scivit Graece, Latine, Hebraice, Chaldaice et Dalmatice. Locus autem hic citatus, est in eius commentario in epist. Pauli ad Titum.