Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/81

Haec pagina emendata et bis lecta est

74 CONVIVIUM PROFANUM.

Non refert, quo sit colore.
aug. Equidem utroque iuxta delector. Nihil refert, quo sit colore, modo sapor placeat. Non laboro, quantum oculis placeat vinum, modo palatum iuvet. Nihil me movet aspectus, si sapor placeat. Parvi refert, quo sit colore, quem habeat colorem, si sapiat bene. Non cupio oculos pascere, si palato satisfacere queat, modo palatum iuvare possit. Nihil moror colorem, modo gratus sit sapor.
ch. Credo. Atqui sunt coenaticae philosophiae cum primis periti, qui negant, vinum esse probandum, nisi quod placeat quatuor sensibus: oculis, colore: naribus, odore: palato, sapore: auribus, fama et nomine.
aug. Ridiculum; quid fama conducit ad potum?
ch. Tantum, ut multi non stupidi palati vehementer probarint villum Lovanio vernaculum[1] quum crederent, esse Belnense.
aug. Fortasse iam larga potatione palatum obsurduerat.
ch. lmo nondum attigerant poculum. Tamen iudicium tuum audire cupio, hominis his in rebus peritissimi.
aug. Album nostrates rubro praeferunt, quod rubrum paulo sit acerbius, et alterum exilius quidem, sed illud mitius, et, ut arbitror, salubrius.
ch. Habemus et subrubrum, et flavum, et purpureum. Hoc mustum est hornum. Hoc bimum est, si quem capit vetustas. Habemus et quadrimum: sed iam vapescit ac desipiscit senio. Aetate vigor evanuit.
aug. Luculli divitias audio.
ch. Heus puer, ubi cessas? Nos hic plane negligis: non vides, quanta sit hic siccitas? Quid si hoc rerum statu incendium contingeret, quo restingueremus? Dato singulis plenos cyathos. Angustine, quid habes, quod parum es hilaris? Quid accidit tibi, quod sedes tristior? Quid est tibi, quod minime gaudes? Aut doles, aut carmina condis. Tu nunc Chrysippum
  1. Lovanium urbs Brabantiae primaria. Belna, quae est in Burgundia , gallice Beaune.