non admodum scite, addidit. Item alibi:[1] Dulce est desipere in loco. Rursum alio in loco mavult delirus inersque videri, quam sapere, et ringi.[2] Iam apud Homerum Telemachus, quem modis omnibus laudat poëta, subinde νήπιος appellatur, atque eodem praenomine tanquam felicis ominis libenter pueros et adolescentes vocare solent tragici. Quid autem sacrum Iliadis carmen, nisi stultorum regum et populorum continet iras?[3] Porro quam absoluta laus illa Ciceronis: Stultorum sunt plena omnia![4] Quis enim ignorat, unumquodque bonum, quo latius patet, hoc esse praestantius?
Atqui fortassis apud Christianos horum levis est auctoritas: proinde sacrarum quoque litterarum testimoniis, si videtur, laudes nostras fulciamus, sive, ut docti solent, fundemus, principio veniam a theologis praefatae, ut nobis fas esse velint; deinde, quoniam arduam rem aggredimur, et fortassis improbum fuerit, denuo Musas ex Helicone, ad tantum itineris revocare, praesertim quum res sit alienior, fortasse magis conveniet optare, ut interim, dum theologum ago, perque has spinas ingredior, Scoti anima paulisper ex sua Sorbona in meum pectus demigret, quovis histrice atque erinaceo spinosior, moxque remigret quo lubebit, vel ἐς κόρακας. Utinam et vultum alium liceat sumere, et ornatus adsit theologicus. Verum illud interim vereor, ne quis me furti ream agat, quasi clanculum magistrorum nostrorum scrinia compilaverim, quae tantum rei theologicae teneam. Sed non adeo mirum videri debet, si tam diutina, quae mihi arctissima est, cum theologis consuetudine nonnihil arripui, quum ficulnus etiam ille deus