Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/804

Haec pagina emendata est

in mentem, quam multa passim legantur de officio, quod illi vicissim praestare populo debeant. Nec saltem admonet eos vertex rasus, sacerdotem omnibus huius mundi cupiditatibus liberum esse oportere, neque quidquam nisi coelestia meditari. Sed homines suaves, se suo officio probe perfunctos aiunt, si preculas illas suas, utcumque permurmurarint, quas, mehercule, demiror, si quis Deus vel audiat, vel intelligat, cum ipsi fere nec audiant, nec intelligant, tum cum eas ore perstrepunt. Verum hoc quidem sacerdotibus est cum profanis commune, ut ad emolumenti messem vigilent omnes, neque quisquam ibi leges ignoret. Caeterum si quid sarcinae, id prudenter in alienos humeros reiiciunt, et aliis alii tamquam pilam per manus tradant. Siquidem laici quoque Principes, quemadmodum partes administrandi regni vicariis delegant, et vicarius item vicario tradit, ita pietatis studium omne plebi modestiae causa relinquunt. Plebs in eos reiicit, quos Ecclesiasticos vocant, perinde quasi ipsis cum Ecclesia nihil omnino sit commercii, quasi Baptismi votis nihil prorsus sit actum. Rursum Sacerdotes, qui sese vocant Seculares, quasi mundo initiati non Christo, in regulares onus hoc devolvunt: regulares in monachos: monachi laxiores in arctiores: Omnes simul in mendicantes: mendicantes in Carthusienses, apud quos solos sepulta latet pietas, et adeo latet ut vix umquam liceat conspicere. Itidem pontifices in messe pecuniaria diligentissimi, labores illos nimium apostolicos, in episcopos relegant, episcopi in pastores, pastores in vicarios, vicarii in fratres mendicantes. Hi rursum in eos retrudunt, a quibus ovium lana tondetur. Verum non est huius instituti, pontificum ac sacerdotum vitam excutere, ne cui videar satyram texere, non encomium recitare, neve quis existimet bonos principes a me taxari, dum