Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/803

Haec pagina emendata et bis lecta est

gulant. Porro quum Christiana Ecclesia sanguine sit condita, sanguine confirmata, sanguine aucta, nunc perinde quasi Christus perierit, qui more suo tueatur suos, ita ferro rem gerunt: quumque bellum res sit adeo immanis, ut feras, non homines, deceat, adeo insana, ut poetae quoque fingant a furiis immitti, adeo pestilens, ut universam morum luem simul invehat, adeo iniusta, ut a pessimis latronibus optime soleat administrari, adeo impia, ut nihil cohaereat cum Christo, tamen omnibus omissis, hoc tantum agunt. Hic videas etiam decrepitos senes, iuvenilis animi robur praestare, nec offendi sumptibus, nec fatigari laboribus, nec deterreri quicquam, si leges, si religionem, si pacem, si res humanas omneis sursum ac deorsum misceant. Neque desunt adulatores eruditi, qui istam manifestariam insaniam, zelum, pietatem, fortitudinem appellent, excogitata via, qua fieri potest,[1] ut quis letale ferrum stringat, adigatque in fratris sui viscera, manente nihilominus charitate illa summa, quam ex Christi praecepto debet proximo Christianus.

Equidem incerta sum adhuc, utrum his rebus exemplum dederint, an potius hinc sumpserint episcopi quidam Germanorum, qui simplicius, etiam omisso cultu, omissis benedictionibus, aliisque id genus cerimoniis, plane satrapas agunt, adeo, ut propemodum ignavum parumque decorum episcopo putent, alibi, quam in acie, fortem animam deo reddere. Iam vero vulgus sacerdotum, nefas esse ducens, a praesulum suorum sanctimonia degenerare, euge quam militariter pro iure decimarum, ensibus, iaculis, saxis, omnique armorum vi belligerantur, quam hic oculati, si quid ex veterum litteris possint elicere, quo plebeculam territent, et plus quam decimas deberi convincant. At interim non venit

  1. Al. qua fieri possit