Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/802

Haec pagina emendata est

paene hominum genus vivat mollius, minusque sollicitum, ut qui abunde Christo satisfactum existiment, si mystico ac paene scenico ornatu, cerimoniis, beatitudinum, reverentiarum, sanctitatum titulis, et benedictionibus ac maledictionibus, Episcopos agant. Priscum et obsoletum, nec horum omnino temporum, miracula edere: docere populum, laboriosum: sacras interpretari litteras, scholasticum: orare, otiosum: lacrymas fundere, miserum ac muliebre: egere, sordidum: vinci, turpe, parumque dignum eo, qui vix reges etiam summos, ad pedum beatorum admittit oscula: denique mori, inamabile: tolli in crucem, infame. Restant sola haec arma ac benedictiones dulces, quarum meminit Paulus, atque harum quidem sunt sane quam benigni, interdictiones, suspensiones, aggravationes, anathematizationes, ultrices picturae,[1] ac fulmen illud terrificum, quo solo nutu mortalium animas vel ultra tartara mittunt. Quod ipsum tamen sanctissimi in Christo patres, et Christi vicarii, in nullos torquent acrius, quam in eos qui instigante Diabolo, patrimonia Petri minuere atque arrodere conantur. Cuius cum haec vox sit in Euangelio: Reliquimus omnia, et sequuti sumus te, tamen huius patrimonium appellant agros, oppida, vectigalia, portitoria, ditiones. Pro quibus dum zelo Christi accensi, ferro ignique dimicant, non absque plurimo Christiani sanguinis dispendio, tum demum Ecclesiam Christi sponsam sese credunt apostolice defendere, fortiter profligatis, ut vocant, hostibus. Quasi vero ulli sint hostes Ecclesiae perniciosiores, quam impii pontifices, qui et silentio Christum sinunt abolescere, et quaestuariis legibus alligant et coactis interpretationibus adulterant, et pestilente vita iu-

  1. Quibus nimirum excommunicati Romae odiosa specie depieti exponebantur.