Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/800

Haec pagina emendata est

omnium humanorum affectuum victoriam. Haec, inquam, atque id genus multa,[1] si quis perpendat, nonne tristem ac sollicitam vitam egerit? At nunc belle faciunt, cum sese pascunt. Caeterum ovium curam aut ipsi Christo mandant, aut in Fratres, quos vocant, ac vicarios reiiciunt. Neque vel nominis sui recordantur, quid sonet Episcopi vocabulum, nempe laborem, curam, sollicitudinem. Verum in irretiendis pecuniis, plane Episcopos agunt, οὐδ' ἀλαοσκοπίη.[2]

Ad eumdem modum Cardinales si cogitent sese in Apostolorum locum successisse, eadem ab ipsis requiri, quae illi praestiterunt. Deinde non dominos esse, sed administratores spiritalium dotium, de quibus omnibus sint paullo post exactissime reddituri rationem. Imo si vel in cultu paulisper philosophentur, atque ita secum cogitent, quid sibi vult hic vestitus candor? Nonne summam et eximiam vitae innocentiam? Quid interior purpura? Nonne flagrantissimum in Deum amorem? Quid rursus exterior sinuosa capacitate diffluens, ac totam reverendissimi complectens mulam, quamquam una vel camelo contegendo suffecerit? Nonne caritatem latissime sese pandentem ad subveniendum omnibus, hoc est, ad docendum, exhortandum, increpandum, admonendum, componenda bella, resistendum improbis principibus, et vel sanguinem libenter impendendum gregi Christiano, non solum opes. Quamquam quorsum omnino opes, pauperum Apostolorum vicem gerentibus? Haec si perpenderent, inquam, nec eum locum ambirent, et libenter relinquerent, aut certe vitam plane laborio-

  1. Al. atque id genus alia multa.
  2. Cf. Hom. Il. X, 515. XIV, 135. Od. VIII, 285 Ceterum editiones habent nominativum, etiam Frob.