Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/798

Haec pagina emendata est

tentur, quibus civium opes attenuent et in suum converrant fiscum. Verum id apposite, repertis titulis, ut etiam si sit iniquissimum, aliquam tamen aequitatis speciem prae se ferat. Addunt data opera nonnihil adulationis, quo populares animos, utcumque sibi devinciant. Fingite mihi nunc quales sunt nonnumquam, hominem legum ignarum, publicorum commodorum pene hostem, privatis intentum commoditatibus, addictum voluptatibus, osorem eruditionis, osorem libertatis ac veri, nihil minus quam de reipublicae salute cogitantem, sed omnia sua libidine, suisque utilitatibus metientem. Deinde addite huic torquem auream, omnium virtutum cohaerentium consensum indicantem, tum coronam gemmis insignitam, quae quidem admoneat eum heroicis omnibus virtutibus oportere caeteris antecellere. Praeterea sceptrum, iustitiae et undecumque incorrupti pectoris symbolum. Postremo purpuram eximiae cuiusdam in rempublicam caritatis indicium. Haec gestamina si princeps cum sua vita conferret, equidem futurum arbitror, ut plane pudescat ornatus sui, vereaturque ne quis nasutus interpres, totum hunc tragicum cultum, in risum, iocumque vertat.

Iam quid de proceribus aulicis commemorem? quorum plerisque cum nihil sit addictius, servilius, insulsius, abiectius, tamen omnium rerum primos sese videri volunt. Hac una in re tamen modestissimi, quod contenti, aurum, gemmas, purpuram, reliquaque virtutum ac sapientiae insignia corpore circumferre, rerum ipsarum studium omne concedunt aliis. Hoc abunde felices sibi videntur, quod regem herum vocare liceat, quod tribus verbis salutare didicerint, quod norint civiles titulos subinde inculcare, serenitatem, dominationem, et magnificentiam. Quod egregie perfricuerint faciem, quod festiviter adulentur. Nam hae sunt artes, quae vere nobilem