stimabit vel periurio parricidioque parandum imperium, quisquis secum perpenderit, quam ingens onus sustineat humeris, qui vere principem agere velit: eum, qui rerum gubernacula susceperit, publicum non privatum negotium gerere; nihil nisi de commodis publicis oportere cogitare; a legibus, quarum ipse et auctor et exactor est, nec latum digitum discedere: officialium omnium et magistratuum integritatem sibi praestandam esse: sese esse unum omnium oculis expositum, qui vel, ceu sidus salutare, morum innocentia maximam rebus humanis salutem possit adferre, vel, veluti cometa letalis, summam perniciem invehere: aliorum vitia neque perinde sentiri, neque tam late manare; principem eo loco esse, ut, si quid vel leviter ab honesto deflexerit, gravis protinus ad quam plurimos homines vitae pestis serpat: tum, quod multa secum adferat principum fortuna, quae soleant a recto deducere, quod genus deliciae, libertas, adulatio, luxus, hoc acrius enitendum ac sollicitius advigilandum, necubi vel deceptus cesset in officio: postremo, ut insidias, odia, ceteraque vel pericula, vel metus omittam, capiti imminere verum illum regem, qui paulo post ab eo sit etiam de minimo quoque commisso rationem exacturus, idque tanto severius, quanto praestantius gessit imperium. Haec, inquam, atque huiusmodi plurima, si princeps secum perpenderet, perpenderet autem si saperet, is nec somnum, nec cibum opinor iucunde capere posset. At nunc meo munere, has omnes curas diis permittunt, ipsi sese molliter curant, neque quemquam ad aurem admittunt, nisi qui iucunda loqui norit, ne quid animo sollicitudinis oboriatur. Se probe principis partes omneis implesse credunt, si venentur assidue, si bellos alant caballos, si suo commodo vendiderint magistratus ac praefecturas, si quotidie novae rationes excogi-
Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/797
Haec pagina emendata et bis lecta est
