Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/792

Haec pagina emendata et bis lecta est

raucam assiduo cantu vocem adducet, alius lethargum solitudine contractum, alius linguam iugi silentio torpentem. At Christus, interpellatis nunquam alioqui finiendis gloriis, Undenam hoc, inquiet, novum Iudaeorum genus? Unicam ego legem vere meam agnosco, de qua sola nihil audio. Et olim palam nulloque parabolarum utens involucro, paternam haereditatem pollicitus sum, non cucullis, preculis, aut inediis, sed charitatis[1] officiis. Nec eos agnosco, qui sua facta nimis agnoscunt: isti qui me quoque sanctiores videri volunt, Abraxasiorum[2] coelos, si libet, occupent, aut ab his sibi novum exstrui coelum iubeant, quorum traditiunculas meis praeceptis anteposuerunt. Quum haec audient, et videbunt nautas et aurigas sibi praeferri, quibus putatis vultibus sese mutuo contuebuntur? Sed interim spe sua felices sunt, non absque meo beneficio. Atque hos quidem, quanquam a republica semotos, nemo tamen audet contemnere, praecipue mendicantes, propterea quod omnia omnium arcana teneant, ex confessionibus, quas vocant: quae tamen prodere nefas habent, nisi si quando poti, fabulis amoenioribus delectare se volunt, sed coniecturis modo rem indicant, tacitis interim nominibus. Quod si quis hos crabrones irritarit, tum in popularibus concionibus probe ulciscuntur sese, et obliquis dictis hostem notant, adeo tecte, ut nemo non intelligat, nisi qui nihil intelligit: nec prius oblatrandi finem faciunt, quam in os offam obieceris. Age vero, quem tu mihi comoedum, quem circulatorem spectare malis, quam istos in concionibus suis rhetoricantes omnino ridicule, sed tamen suavissime imitantes ea, quae rhetores de dicendi ratione tradiderunt? Deum immortalem, ut gesticulantur, ut apte commutant

  1. Al. l. sed fidei et char.
  2. Basilidianorum Haereticorum, qui 360 finxerunt coelos.