lam fervere,[1] pariter esse congruas, nisi sapientes illi docuissent? Quis tantis errorum tenebris liberasset ecclesiam, quos ne lecturus quidem unquam quisquam fuerat, nisi magnis sigillis[2] isti prodidissent? Verum an non felicissimi, dum haec agunt? praeterea dum inferorum res omneis sic examussim depingunt, tanquam in ea republica complures annos sint versati? praeterea dum pro arbitrio novos orbes fabricantur, addito denique latissimo illo pulcerrimoque, ne scilicet deesset, ubi felices animae commode vel spatiari, vel convivium agitare, vel etiam pila ludere possent. His atque id genus bis mille nugis horum capita adeo distenta differtaque sunt, ut arbitrer nec Iovis cerebrum aeque gravidum fuisse, quum ille Palladem parturiens Vulcani securim imploraret. Quare nolite mirari, si videtis caput illorum tot fasciis tam diligenter obvinctum in publicis disputationibus; alioquin enim plane dissilirent. Illud ipsa quoque nonnumquam ridere soleo, quum ita demum maxime sibi videntur theologi, si quam maxime barbare spurceque loquantur, quumque adeo balbutiunt, ut a nemine nisi balbo possint intelligi, acumen appellant, quod vulgus non assequatur. Negant enim e dignitate sacrarum litterarum esse, si grammaticorum legibus parere cogantur. Mira vero maiestas theologorum, si solis illis fas est mendose loqui, quanquam hoc ipsum habent cum multis cerdonibus commune. Postremo iam diis proximos sese ducunt, quoties quasi religiose Magistri Nostri salutantur, in quo quidem nomine, tale quiddam subesse putant, quale est apud Iudaeos τετραγράμματον.[3] Itaque nefas aiunt esse Magister
Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/789
Haec pagina emendata et bis lecta est
