logi? Petrus accepit claves, et accepit ab eo, qui non committat indigno; et tamen an intellexerit, nescio, certe nusquam attigit subtilitatem, quomodo scientiae clavem habeat is quoque, qui scientiam non habeat. Baptizabant illi passim, et tamen nusquam docuerunt, quae sit caussa formalis, materialis, efficiens, et finalis baptismi; nec characteris delebilis et indelebilis apud hos ulla mentio. Adorabant quidem illi, sed in spiritu, nihil aliud sequentes, quam illud evangelicum: spiritus est Deus, et eos, qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. Verum haud apparet eis tum fuisse revelatum, una eademque adoratione adorandam imagunculam carbone delineatam in pariete, ut Christum ipsum, si modo duobus sit porrectis digitis, intonsa coma et in umbone, qui adhaeret occipitio, treis habeat notas.[1] Quis enim haec percipiat, nisi triginta sex annos totos in physicis et ultramundanis Aristotelis et Scoticis contriverit? Idemtidem inculcant Apostoli gratiam; at iidem nusquam distinguunt, quid intersit inter gratiam gratis datam, et gratiam gratificantem. Hortantur ad bona opera, nec discernunt opus operans et opus operatum. Passim inculcant charitatem, nec secernunt infusam ab acquisita, nec explicant, accidensne sit, an substantia, creata res an increata. Detestantur peccatum; at emoriar, si potuerunt scientifice definire, quid sit illud, quod peccatum vocamus, nisi forte Scotistarum spiritu fuerunt edocti. Nec enim adduci possum, ut credam Paulum, e cuius unius eruditione licet omneis aestimare, toties damnaturum fuisse quaestiones, disceptationes, genealogias, et, ut ipse vocat, λογομαχίας, si eas percalluisset argutias, praesertim quum omnes illius temporis contentiones
- ↑ Quemadmodum pingi solitus est olim