Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/784

Haec pagina emendata est

de quasi ipsi tertium incolant coelum, ita reliquos mortaleis omneis ut humi reptantes pecudes, e sublimi despiciunt, ac prope commiserantur, dum tanto magistralium definitionum, conclusionum, corollariorum, propositionum explicitarum et implicitarum agmine septi sunt, tot exuberant κρησφυγέτοις, ut nec Vulcaniis vinculis sic possint irretiri, quin elabantur distinctionibus, quibus nodos omneis adeo facile secant, ut non Tenedia bipennis melius, tot nuper excogitatis vocabulis, ac prodigiosis vocibus scatent. Praeterea dum arcana mysteria suo explicant arbitratu, qua ratione conditus ac digestus sit mundus. Per quos canales labes illa peccati in posteritatem derivata sit: quibus modis, qua mensura, quantulo tempore in Virginis utero sit absolutus Christus, quemadmodum in synaxi[1] accidentia subsistant sine domicilio. Sed haec protrita. Illa demum magnis et illuminatis, ut vocant, Theologis digna putant, ad haec si quando incidunt, expergiscunter. Num quod instans in generatione divina? Num plures in Christo filiationes? Num possibilis propositio, Pater Deus odit filium? Num Deus potuerit suppositare mulierem, num Diabolum, num asinum, num cucurbitam, num silicem? Tum quemadmodum cucurbita fuerit concionatura, editura miracula, figenda cruci? Et, quid consecrasset Petrus, si consecrasset eo tempore, quo corpus Christi pendebat in cruce? Et, num eodem tempore Christus homo dici potuerit: et num post resurrectionem edere aut bibere fas sit futurum, iam nunc famem sitimque praecaventes. Sunt innumerabiles λεπτολεσχίαι, his quoque multo subtiliores, de instantibus, de notionibus, de relationibus, de formalitatibus, de quidditatibus, ecceitatibus,[2] quas nemo possit oculis adsequi, nisi

  1. i. e. eucharistia.
  2. Al. l. relationibus, instantibus, quas n.