Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/779

Haec pagina emendata et bis lecta est

sit bello quoque vindicanda, si quis coniunctionem facit dictionem ad adverbiorum ius pertinentem. Et hac gratia, cum totidem sint grammaticae quot grammatici, imo plures, quandoquidem Aldus meus unus plus quinquies grammaticam dedit: hic nullam omnino quantumvis barbare aut moleste scriptam praetermittit, quam non evolvat excutiatque, nemini non invidens, si quid quantumlibet inepte moliatur in hoc genere, misere timens, ne quis forte gloriam hanc praeripiat, et pereant tot annorum labores. Utrum insaniam hanc vocare mavultis, an stultitiam? Nam mea quidem haud magni refert, modo fateamini meo beneficio fieri, ut animal omnium alioqui longe miserrimum, eo felicitatis evehatur, ut sortem suam neque cum Persarum regibus cupiat permutare.

Minus mihi debent poëtae, tametsi vel ex professo meae sunt factionis, quippe liberum genus, ut habet proverbium, quorum omne studium non alio pertinet, quam ad demulcendas stultorum aures, idque meris nugamentis, ac ridiculis fabulis. Et tamen his freti dictu mirum, ut quum sibi polliceantur immortalitatem, et diis parem vitam, tum aliis eamdem promittant. Huic ordini prae ceteris familiares Φιλαυτία καὶ Κολακία, nec ab ullo mortalium genere color neque simplicius, neque constantius. Porro rhetores, quanquam nonnihil illi quidem praevaricantur, colluduntque cum philosophis, tamen hos quoque nostrae factionis esse, quum alia multa, tum illud in primis arguit, quod praeter alias nugas, tam accurate, tam multa de iocandi ratione conscripserunt: atque adeo stultitiam ipsam inter facetiarum species numerat, quisquis is fuit, qui ad Herennium dicendi artem scripsit: quodque apud Quintilianum, huius ordinis longe principem, caput est de risu, vel Iliade prolixius: tantumque stultitiae tribuunt, ut saepenumero, quod nullis argumentis dilui possit,