Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/776

Haec pagina emendata est

praebent, quum ab iis ipsis, quos captant, arte deluduntur. Est omnium stultissimum ac sordidissimum negotiatorum genus, quippe qui rem omnium sordidissimam tractent, idque sordidissimis rationibus, qui quum passim mentiantur, peierent, furentur, fraudent, imponant, tamen omnium primos sese faciunt, propterea quod digitos habeant auro revinctos. Nec desunt adulatores Fraterculi, qui mirentur istos, ac venerabiles palam appellent, nimirum, ut ad ipsos aliqua male partorum portiuncula redeat. Alibi videas Pythagoricos quosdam, quibus usque adeo omnia videntur esse communia , ut quidquid usquam incustoditum nacti fuerint, id velut haereditate obvenerit, aequo animo tollant. Sunt qui votis tantum divites sunt, et iucunda quaedam sibi fingunt somnia, idque ad felicitatem satis esse putant. Nonnulli foris divites haberi gaudent, domi gnaviter esuriunt. Hic festinat quidquid habet profundere, ille per fas nefasque congerit. Hic candidatus ambit populares honores, ille ad focum semet oblectat. Bona pars lites numquam finiendas agitat, et hinc atque hinc certatim contendunt, ut prorogatorem iudicem, et collusorem ditent advocatum. Hic rebus novandis studet, ille magnum quiddam molitur. Est qui Hierosolymam, Romam, aut divum Jacobum adeat, ubi nihil est illi negotii, domi relictis cum uxore liberis. In summa, si mortalium innumerabiles tumultus, e Luna, quemadmodum Menippus olim,[1] despicias, putes te muscarum, aut culicum videre turbam inter se rixantium, bellantium, insidiantium, rapientium, ludentium, lascivientium, nascentium, cadentium, morientium. Neque satis credi potest, quos motus, quas tragoedias ciat tantulum animalculum, tamque mox periturum. Nam aliquoties vel levis belli, seu pestilentiae procella, multa simul millia rapit ac dissipat.

  1. in dialogo Tcaromenippo acu Hypernephelo Lucianeo.