Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/775

Haec pagina emendata et bis lecta est

foret opus. Quin etiam incredibile sit dictu,[1] quos ludos, quas delicias, homunculi quotidie praebeant superis. Nam hi quidem horas illas sobrias et antemeridianas iurgiosis consultationibus ac votis audiendis impartiunt. Ceterum ubi iam nectare madent, neque lubet quicquam serium agere, tum, qua parte coelum quam maxime prominet, ibi consident ac pronis frontibus, quid agitent homines, speculantur. Nec est aliud spectaculum illis suavius. Deum immortalem, quod theatrum est illud! quam varius stultorum tumultus![2] Nam ipsa nonnumquam in Deorum poëticorum ordinibus considere soleo. Hic deperit mulierculam, et quominus adamatur, hoc amat impotentius. Ille dotem ducit, non uxorem. Ille sponsam suam prostituit. Alius zelotypus, velut Argus, observat. Hic in luctu, papae! quam stulta dicit facitque! conductis etiam velut histrionibus, qui luctus fabulam peragant. Ille flet ad novercae tumulum. Hic, quidquid undecunque potest corradere, id totum ventriculo donat, paulo post fortiter esuriturus. Hic somno et otio nihil putat felicius. Sunt, qui alienis obeundis negotiis sedulo tumultuantur, sua negligunt. Est qui versuris, atque aere alieno divitem se esse putat, mox decocturus. Alius nihil arbitratur felicius, quam si ipse pauper haeredem locupletet. Hic ob exiguum, idque incertum lucellum, per omnia maria volitat, undis ac ventis vitam committens, nulla pecunia reparabilem. Ille mavult bello divitias quaerere, quam tutum otium exigere domi. Sunt qui captandis orbis senibus putant quam commodissime ad opes perveniri. Neque desunt, qui idem malint deamandis beatis aniculis aucupari. Quorum utrique tum demum egregiam de se voluptatem diis spectatoribus

  1. Al. 1. incr. est dictu. Sed lectionem sit habet antiquia Frobenii
  2. quam — tumultus in edd. desunt.