Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/771

Haec pagina emendata est

Cuius rei si quis experimentum expositum et obvium quaerat, conciones ac templa petat, in quibus si quid serium narratur, dormitant, oscitant, nauseant omnes: quod si clamator ille, lapsa sum, declamator dicere volebam) ita ut saepe faciunt, anilem aliquam fabellam exordiatur, expergiscuntur, eriguntur, inhiant omnes. Item si quis sit Divus fabulosiur et poeticus, (quodsi exemplum requiris, finge huius generis Georgium aut Christophorum, aut Barbaram), videbitis hunc longe religiosius coli, quam Petrum, aut Paulum, aut ipsum etiam Christum. Verum haec non huius sunt loci. Iam quanto minoris constat haec felicitatis accessio! Quandoquidem res ipsas aliquoties magno negotio pares oportet, vel levissimas, uti Grammaticen. At opinio facillime sumitur. Quae tamen tantumdem, aut amplius etiam ad felicitatem conducat. Age si quis putribus vescatur salsamentis, quorum alius nec odorem ferre possit, et tamen huic ambrosiam sapiant, quaeso, quid interest ad felicitatem? Contra, si acipenser alicui nauseam sapiat, quid referet ad vitae beatitudinem? Si cui sit uxor egregie deformis, quae tamen marito, vel cum ipsa Venere certare posse videatur, nonne perinde fuerit, ac si vere formosa foret? Si quis tabulam minio lutoque male oblitam, suspectet, ac demiretur, persuasum habens, Apellis aut Zeuxidis esse picturam, nonne felicior etiam fuerit eo, qui eorum artificum manum magno emerit, fortassis minus ex eo spectaculo voluptatis percepturus? Novi ego quemdam mei nominis, qui novae nuptae gemmas aliquot adulterinas dono dedit, persuadens, ut erat facundus nugator, eas non modo veras ac nativas esse, verum etiam singulari atque inaestimabili pretio. Quaeso, quid intererat puellae, cum vitro non minus iucunde pasceret et oculos, et animum, nugas, perinde ut eximium aliquem thesaurum, conditas apud sese ser-