Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/77

Haec pagina emendata et bis lecta est

70 VARIAE FORMULAE.

Ridiculum: an tu me recusaturum putabas oblatum, quod ultro etiam erat rogandum?

Ne fallas me, formula.
ch. Age, at cave ne me deluseris. Cave fallas. Cave spem frustra foveam. Cave luseris exspectantem. Cave mihi verba dederis. Vide ne me frustra habeas. Vide ne me vana spe lactes.
aug. Nihil opus iure iurando. In ceteris, in aliis time perfidiam, hac in re non fallam. Sed heus tu, cave quicquam paraveris praeter quotidiana: mea causa diem festum nolo. Scis me convivam minime edacem, bibacem multo minus. Nosti enim me convivam non multi cibi, sed ioci plurimi.
ch. Curabitur diligenter. Ego te Pythagorica coena excipiam, aut fortasse frugaliore.
aug. Imo Diogenica, si me delectare voles.
ch. Certe Platonica coena te excipiam, in qua multum sit literatarum fabularum, cibi minimum, cuius voluptas duret etiam in posterum diem: alioqui, qui prolixe fuerit acceptus, fortassis eo die suaviter afficitur, sed postridie dolet caput, crudus est stomachus. Apud Platonem qui coenabat, unam voluptatem capiebat ex apparatu facili, fabulisque philosophicis: alteram postridie, quod nec capitis gravedinem, nec stomachi cruditatem sentiret. Ita prandebat etiam suaviter ex condimento coenae pridianae.
aug. Placet, fiat ut mones.
ch. Tu vide omnes curas tuas, ac rugas etiam istas domi relinquas. Huc praeter nugas et risum nihil adferas, et, ut inquit Iuvenalis:
Protinus ante meum, quicquid dolet, exue limen[1]
aug. Quid? literas mecum venire non vis? Musas meas mecum adducam, nisi quid aliter censes.
ch. Tetricas Musas una cum negotiis domi claudas. Blandas Camoenas omnes, deinde sales tuos, dicteria,
  1. Exstat versus Iuvenal. Satyr. XI.