Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/768

Haec pagina emendata et bis lecta est

stulti, qui hoc belluarum genus, perinde ut deos, suspiciunt. Sed quid ego de uno aut altero genere loquor, quasi vero non passim haec Philautia plurimos ubique miris modis felicissimos efficiat? quum hic, quavis simia deformior, sibi plane Nireus videtur: alius, simul atque tres lineas circinno duxerit, prorsum Euclidem sese putat: hic, ὄνος πρὸς λύραν, et quo deterius nec ille sonat, quo mordetur gallina marito,[1] tamen alterum Hermogenem esse se credit.[2] Est autem illud longe suavissimum insaniae genus, quo nonnulli, quicquid ulli suorum dotis adest, eo non aliter, atque suo, gloriantur. Qualis erat ille bis beatus apud Senecam dives,[3] qui, narraturus historiolam quampiam, servos ad manum habebat, qui nomina suggererent, non dubitaturus, vel in pugilum certamen descendere, homo alioqui adeo imbecillus, ut vix viveret, hac re fretus, quod multos haberet domi servos egregie robustos. Porro de artium professoribus quid attinet commemorare? quando peculiaris est horum omnium Philautia: adeo ut reperias citius, qui velit agello paterno, quam ingenio, cedere: verum praecipue histrionum, cantorum, oratorum, ac poëtarum; quorum quo quisque est indoctior, hoc sibi placet insolentius, hoc sese magis iactat ac dilatat. Et inveniunt similes labra lactucas;[4] imo, quo quicquam est ineptius, hoc plures admiratores nanciscitur; ut pessima quaeque semper plurimis arrident, propterea quod maxima pars hominum, ut diximus, Stultitiae obnoxia est. Proinde si quis est imperitior, et sibi ipsi multo iucundior est, et pluribus admirationi, quid est quod is veram eruditionem malit, primum magno consta-

  1. Cf. Iuvenal. Sat. VI. nimirum gallus.
  2. Quem summum cantorem Horatius vocat Sat. I, 2,3.
  3. Cf Senec. Epist. XXVII.
  4. h. e. sui similes, suos amatores sibi aptos inveniunti