me ipsam propemodum pudeat, tamen approbantur; idque non a vulgo modo, verum etiam a religionis professoribus. Quid iam? nonne eodem fere pertinet, cum singulae regiones suum aliquem peculiarem vindicant Divum: quumque in singulos singula quaedam partiuntur, singulis suos quosdam culturae ritus attribuunt, ut hic in dentium cruciatu succurrat, ille parturientibus dexter adsit, alius rem furto sublatam restituat: hic in naufragio prosper adfulgeat, ille gregem tueatur: atque item de ceteris; nam omnia percensere longissimum fuerit. Sunt, qui singuli pluribus in rebus valeant, praecipue deipara virgo, cui vulgus hominum plus prope tribuit, quam filio.
Verum ab his divis quid tandem petunt homines, nisi quod ad stultitiam attinet? Agedum inter tot anathemata, quibus templorum quorumdam parietes omnes, ac testudinem ipsam refertam conspicitis, vidistisne umquam, qui stultitiam effugerit, qui vel pilo sit factus sapientior? Alius enatavit incolumis. Alius ab hoste perfossus vixit. Alius e praelio, pugnantibus ceteris, non minus feliciter quam fortiter aufugit. Alius in crucem subactus, favore divi cuiuspiam furibus amici, decidit, ut nonnullos etiam male divitiis onustos pergeret exonerare. Alius perfracto carcere fugit. Alius irato medico a febre revaluit. Alii potum venenum, alvo soluta, remedio, non exitio fuit, idque non admodum laeta uxore, quae operam et impensam luserit. Alius, everso plaustro, equos incolumes domum abegit. Alius oppressus ruina vixit. Alius a marito deprehensus elusit. Nullus pro depulsa stultitia gratias agit. Adeo suavis quaedam res est nihil sapere, ut omnia potius deprecentur mortales, quam Moriam. Sed quid ego hoc superstitionum pelagus ingredior?